Page 1

OverviewVersionsHelp

Here you can see all page revisions and compare the changes have been made in each revision. Left column shows the page title and transcription in the selected revision, right column shows what have been changed. Unchanged text is highlighted in white, deleted text is highlighted in red, and inserted text is highlighted in green color.

12 revisions
adamrabinowitz at Apr 22, 2020 02:11 PM

Page 1

Per unum e pontibus ad urbem aquaeductus trahitur, ponte tamen non impedito. Universa
civitas inde potum sumit. Tractim loca sunt designata questoribus regiis servantibus lintres,
venum aquam per civitatem portantes, ab aquatoribus ibi exigunt vectigalia. Duos habet
alveos is aquaeductus. Quando ex meantis aquae muscoso situ sordescit unus, in alterum laben
tem aquam dirigunt, donec tergatur alter, ita vicissim detersis in universa civitate purificatam
bibunt aquam. Bovis corpus aiunt aquaeductus illlius crassitudinem adequare. De frequentibus vero
per urbem ipsam pontibus, quibus vicini traiiciunt advicinos, quid referam? Lignei suint, lati
omnes, ita ut decem una viri pares possint deambulare, innumeros dicunt esse, neque minus pu-
tandum est. Sunt namque viae maiori ex parte aqueae. Sunt tamen & aliae terrestres, uti liquet vide-
re in insigni nostra Venetiarum Rep. Alias praeterea dicunt esse in utraque lacuna, tum in ripa, tum
in aquis ipsis fundatas civitates, ad Venetiarum similitudinem. Tenustitanam ipsam inquiunt
sexaginta circiter esse milium domorum, neque, si vera sunt caetera quae narrant, abiiciendum
est, quin fieri possit. Sunt in ea ingentes plateae, sed una praecipue porticibus undique circum-
vallata. Receptrix est omnium mercatorum, negociatorumque alteriusmodi. Tabernae ibi sunt
meritoriae rerum omnium vendibilium, vestitui, esuique, ac ornatui, tam bellico, quam civili
commodissimae. Numerare posse in foris & nundinis quoto die vendentium & ementium ho . . . .

Translation

Page 1

Per unum e pontibus ad urbem aquaeductus trahitur, ponte tamen non impedito. Universa
civitas inde potum sumit. Tractim loca sunt designata questoribus regiis servantibus lintres,
venum aquam per civitatem portantes, ab aquatoribus ibi exigunt vectigalia. Duos habet
alveos is aquaeductus. Quando ex meantis aquae muscoso situ sordescit unus, in alterum laben
tem aquam dirigunt, donec tergatur alter, ita vicissim detersis in universa civitate purificatam
bibunt aquam. Bovis corpus aiunt aquaeductus illlius crassitudinem adequare. De frequentibus vero
per urbem ipsam pontibus, quibus vicini traiiciunt advicinos, quid referam? Lignei suint, lati
omnes, ita ut decem una viri pares possint deambulare, innumeros dicunt esse, neque minus pu
tandum est. Sunt namque viae maiori ex parte aqueae. Sunt tamen & aliae terrestres, uti liquet vide
re in insigni nostra Venetiarum Rep. Alias praeterea dicunt esse in utraque lacuna, tum in ripa, tum
in aquis ipsis fundatas civitates, ad Venetiarum similitudinem. Tenustitanam ipsam inquiunt
sexaginta circiter esse milium domorum, neque, si vera sunt caetera quae narrant, abiiciendum
est, quin fieri possit. Sunt in ea ingentes plateae, sed una praecipue porticibus undique circum