Page 1
Here you can see all page revisions and compare the changes have been made in each revision. Left column shows the page title and transcription in the selected revision, right column shows what have been changed. Unchanged text is highlighted in white, deleted text is highlighted in red, and inserted text is highlighted in green color.
12 revisions | adamrabinowitz at Apr 22, 2020 02:09 PM | |
---|---|---|
Page 1Per unum e pontibus ad urbem aquaeductus trahitur, ponte tamen non impedito. Universa Translation | Page 1Per unum e pontibus ad urbem aquaeductus trahitur, ponte tamen non impedito. Universa civitas inde potum sumit. Tractim loca sunt designata questoribus regiis servantibus lintres, venum aquam per civitatem portantes, ab aquatoribus ibi exigunt vectigalia. duos habet alveos is aquaeductus. Quando ex meantis aquae muscoso situ sordescit unus, in alterum labentem aquam dirigunt, donec tergatur alter, ita vicissim detersis in universa civitate purificatam bibunt aquam. Bovis corpus aiunt aquaeductus illlius crassitudinem adequare. De frequentibus vero per urbem ipsam pontibus, quibus vicini traiiciunt advicinos, quid referam? Lignei suint, lati omnes, ita ut decem una viri pares possint deambulare, innumeros dicunt esse, neque minus putandum est. Sunt namque viae maiori ex parte aqueae. Sunt tamen et aliae terrestres, uti liquet videre in insigni nostra Venetiarum Rep. Alias praeterea dicunt esse in utraque lacuna, tuum in ripa, tuum in aquis ipsis fundatas civitates, ad Venetiarum similitudinem. Tenustitanam ipsam inquiunt sexaginta circiter esse militum domorum, neque, si vera sunt caetera quae narrant, abiiciendum est, quin fieri possit. Sunt in ea ingentes plateae, sed una praecipue porticibus undique circumvallata. Receptrix est omnium mercatorum, negociatorumque alteriusmodi. Tabernae ibi sunt meritoriae rerum omnium vendibilium, vestitui, esuique, ac ornatui, tam bellico, quam civile commodissimae. Numerare posse in foris et nundinis quoto die vendentium et ementium ho . . . . Translation |