Page 1

OverviewTranscribeVersionsHelp

Facsimile

Transcription

Show Translation

Per unum e pontibus ad urbem aquaeductus trahitur, ponte tamen non impedito. Universa civitas inde potum sumit. Tractim loca sunt designata questoribus regiis servantibus lintres, venum aquam per civitatem portantes, ab aquatoribus ibi exigunt vectigalia. Duos habet alveos is aquaeductus. Quando ex meantis aquae muscoso situ sordescit unus, in alterum labentem aquam dirigunt, donec tergatur alter, ita vicissim detersis in universa civitate purificatam bibunt aquam. Bovis corpus aiunt aquaeductus illius crassitudinem adequare.

Page Notes

Please sign in to write a note for this page

adamrabinowitz

Updated to reflect line breaks in the original text.